monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 41, 256, 4
Nos tamen, fratres charissimi, ea quae sunt incerta vel dubia relinquentes, totis viribus de illa poenitentia, quae per omnem vitam a bonis Christianis agitur, per quam omnia et capitalia crimina damnantur, et minora peccata iugiter redimuntur, attentius cogitemus; quae, si quamdiu vivimus cum bonis operibus agimus, plenam nobis securitatem de Dei misericordia pollicetur. Cum enim omnes homines poenitentiam velint in finem vitae suae accipere, et vix paucos videamus eam, secundum quod desiderant, promereri; quare non quotidie ipsam poenitentiam agimus, ut rem certam tenentes, de rebus incertis et dubiis liberemur? Quanti enim qui se ad extremum vitae suae poenitentiam accepturos esse credebant, aut subita ruina oppressi, aut forte per naufragium demersi sunt, aut fulmine interfecti, aut sanguinis ictu, aut illa infirmitate quae apoplexia dicitur, ita percussi sunt; ut non solum poenitentiam petere, sed etiam signare se aut orationem Dominicam dicere omnino non possent? Cum enim tantis casibus fragilitas humana subiaceat; nimis periculosa praesumptio est, ut nos in longa tempora ad agendam poenitentiam reservemus, qui unius diei vitam in potestatem habere non possumus. Et ideo cum timore et tremore audiamus Dominum per prophetam dicentem, et pia nos exhortatione monentem, Nolite tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem . Qui enim dixit, In quacumque die ingemueris, salvus eris ; ipse dixit, Nolite tardare converti ad Dominum. Et hoc obtinere Deo auxiliante possumus, si iugiter supplicemus, ut nobis pius Dominus inspirare dignetur omnia mala velociter fugere, et ea quae bona sunt infatigabiliter exercere, res alienas non concupiscere, capitalia crimina non admittere, minuta peccata, sine quibus esse non possumus, per indulgentiam inimicorum et eleemosynam pauperum indesinenter redimere, secundum vires nostras ieiuniis, vigiliis et orationibus cum perfecta charitate frequenter insistere, infirmos visitare, in carcere positos requirere, peregrinos excipere, et eis humiliter non solum pedes abluere, sed etiam in quantum vires suppetunt necessaria largiri, pacem non solum ipsi cum omnibus custodire, sed etiam illos qui discordes sunt ad concordiam revocare. Si nos tam sanctis operibus dies transitus nostri fideliter occupatos invenerit, sicut iam dixi, etiamsi in hora mortis nostrae poenitentiam non accipiamus, securi de hac luce migrabimus; et non solum poenam evadere, sed etiam ad aeternam vitam poterimus Domino donante feliciter pervenire. Amen.